Adóro te devote

Traduções: pt-br

Adóro Te devóte, latens Déitas, Quæ sub his figúris vere látitas. Tibi se cor meum totum súbiicit, Quia Te contémplans totum déficit.

Visus, tactus, gustus in te fállitur; Sed audítu solo tuto créditur; Credo quidquid dixit Dei Fílius; Nil hoc verbo veritátis vérius.

In cruce latébat sola Déitas; At hic latet simul et humánitas; Ambo tamen credens atque cónfitens, Peto quod petívit latro poenitens.

Plagas, sicut Thomas, non intúeor, Deum tamen meum te confíteor; Fac me tibi semper magis crédere, In te spem habére, Te dilígere.

O memoriále mortis Dómine! Panis vivus vitam præstans hómini; Præsta meæ menti de Te vívere, Et Te illi semper dulce sápere.

Pie pellicáne, Iesu Dómini! Me immúndum munda tuo sánguine: Cuius una stilla salvum fácere Totum mundum quit ab omni scélere.

Iesu, quem velátum nunc aspício, Oro, fiat illud quod tam sítio; Ut Te reveláta cernens fácie, Visu sim beátus tuæ glóriæ. Amen.